Home
Poems: My Own
Poems: By others
Poems: Classical
Poems: International
Music & Songs
Stories & Myths
Links to Poetry
FAQ
Contact
Submit a Poem!
The latest

~ Historical & Classical Poetry ~


ODE I.


CREPUSCULUM DEORUM, SEU INTERITUS MUNDI.

HRYMUS (gigas quidam) ab ortu aurigat;
Intumefcit mare:
Volutat se lormungandus (anguis terrain ambire creditus)
Furore giganteo.
Anguis maria movet;
Aquila vero clangit,
Dilaniat cadavera lurido rostro.
Nafglar (navis) solvitur.

Navis ab ortu venit;
Aderunt Muspelli,
Per mare incolae;
Lokus vero gubernat.
Incedunt furentes populi,
Cum lupo omnes;
Illiscum frater
Beleipi prodit.

Quid novi apud Decs geritur?
Quid apud Genios?
Fragore personat totus gigantum mundus.
Dii in soro versantur;
Gemunt nani
Ante lapidearum habitationum ostia,
Lapideorum meatuum gnari;
Nostin' adhuc quid rei geritur ?

Surtur ab Auslro prodit,
Igne comitante;
Radiat foils instar, ensis
Deorum bellacium.
Saxa ruinam minantur:
Foeminae giganteae vagantur;
Calcant viam Helae:
Dissinditur coelum.

Tunc evenit Hlinae
Dolor secundus;
Quando Odinus prodit
Ad dimicandum cum lupo;
Occisorque Belae,
Candidus cum Surto :
Tum Friggae
Cadet maritus.

Turn prodit magnus
Filius Odini,
Vidarus, ut pugnet
Cum stragis animali (lupo.)
Curat sobolis giganteae
Insistere
Gladium cordi:
Tum patris mortem ulciscitur.

Turn prodit magnus
Filius Lodinae;
Incedit Odini filius
ITt cum lupo (seu fratre lupi lormungando) dimicet;
Magna audacia
Occidit midguardicum anguem.
Viri omnes
E mundo evacuabuntur.

Latrat Garmus valde
Ante Guipende antrum;
Rumpentur catenae,
Et proruet lupus.
Progreditur padus novem
Fyorginae proles,
Tristis ab angue
Mala facere non timido.

Nigrescit sol;
Immergitur mari tellus:
Disparescunt e caelo
Serenae stellae:
Saevit ignis
Sub saeculi extremitatem;
Lambit ascendens flamma
Ipsum coelum.

ODE II.

NOVI MUNDI EXORTUS.

VIDET ilia emergere
Altera vice
Terram e mari
Valde viridem;
Labuntur aquae;
Supervolat aquila,
Quae in montibus
Pisces capit.

Conveniunt Dii
In Idae campo;
Et de dirutis habitaculis
Validis loquuntur;
Ibique mentionem faciunt
Magnorum colloquiorum,
Et Odini
Antiquorum sermonum.

Ibi deinde
Mirabiles orbes
Deaurati aleatorii
In gramine invenientur,
Quos olim possederant
Rector deorum,
Et Odini progenies.

Ferent non sati
Agri fructum:
Adversa quaevis cessent;
Aderit Balderus.
Incolent Balderus et Hodus
Odini dirutas aedes,
Bene bellaces Dii.
Nostin' adhuc quid rei geritur;

Domum stare videt
Sole clariorem
Auro tectam
In Gimli;
Ibi probi
Populi babitabunt,
Et per saecula
Gaudio fruentur.

Turn prodit potens ille,
Instante divino judicio,
Validus e supernis
Qui omnia regit;
Hic sententiam fert,
Et causas dirimit,
Sacra fata statuit,
Quae durabunt.

Advenit fuscus
Draco volans,
Anguis asper ab imis
Nidensibus montibus;
Pennis fuis fertur;
Pervolat campum
Nidhoggus mortuorum.
Nunc ilia terra absorbetur.

Domum stare videt
A sole remotam
In Nastronda;
Fores boream spectant;
Distillant veneni guttae
Intro per fenestras:
Haec contexta est domus
Spinis serpentinis.

Ibi vadare videt
Rapida fluenta
Viros perjuros,
Et nefarios,
Et qui alterius vellicant
Aurem conjugis.
Rodebat ibi Nidhoggus cadavera;
Laniavit lupus viros.
Nostin' adhuc quid rei geritur?

Th. Bartholinus, in "de causis contemtae a Danis  mortis adhuc gentilibus libri tres", 1689

Published in: "Runic Odes from the Norse Tongue", Thomas James Mathias

Home ] Up ]